monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 408

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 408
<Syllogismus> praedicativus est, in quo sumpta ita sibi nexa sunt, ut aliquo extrinsecus addito suppleantur, ut hoc, quod supra dictum est, 'omnis voluptas bonum est, omne bonum utile est'. videmus utique hic totum, quod supra positum est, non dictum, sed unam inde partem sumptam declarativam, quae secundo proloquio facta est subiectiva; quod proloquium secundum, ut impleret sententiam, aliquid petivit extrinsecus, id est 'utile est'. huius illatio conficitur ex eo, quod accessit, et ex eo, quod non est repetitum, id est 'omnis igitur voluptas utile est'. huius generis tres formae sunt: prima est, in qua declarativa particula superioris sumpti sequentis efficitur subiectiva, aut subiectiva superioris declarativa sequentis. declarativa superioris fit subiectiva sequentis ut in superius proposito exemplo; subiectiva superioris fit declarativa sequentis, si hoc modo velis convertere: 'omne bonum utile est; omnis voluptas bonum est; omnis igitur voluptas utile est'. secunda forma est, in qua declarativa superioris sumpti eadem est etiam declarativa sequentis, ut 'omnis virtus bonum est, et omnis voluptas non est bonum, omnis igitur voluptas non est virtus'. tertia forma est, in qua subiectiva superioris sumpti eadem est etiam subiectiva sequentis, ut 'quoddam bonum voluptas est; omne bonum utile est; quoddam igitur utile est voluptas'.